- DECIMATIO
- DECIMATIOpoena fuit apud Romanos militaris, cum integra Legio officium non fecisset, etiam apud alias gentes in more. Eius antiquissimum exemplum exstat apud Liv. l. 2. c. 59. ab Appio Claudio Cons. ferocissimi ingenii viro incertum an primum editum, non multis post Reges exactos annis. Verba eius sunt: Appius Claudius Consul advocatâ contione invectus haud falso in proditorem exercitum, militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent, singulos rogitans, inermes milites, signo amisso Signiferos, ad hoc Ceniuriones dupliciariosque, qui reliquer ant omnes, vitgis caesos securi percussit, cetera miltitudo, decimu, quisque ad supplicium lecti. Rationem reddit Cic. pro Cluentio: Statuêrunt. inquit, ita Maiores nosiri, ut si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortitione in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnes, poena ad paucos perveniret. Nam miles, qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea miles esse melior et vir bonus et civis utilis: quare ne in bello propter hostium metum delinqueret, amplior ei mortis et supplicii metus est a Maioribus constitutus: Ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est, vide Carol. Sigon. de antiquo iur. Civ. Roman. l. 1. c. 15. Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 2. c. 13. Iohn. Rosin, Antiqq. Roman. l. 10. c. 26. etc. Aliquando Ducis clementiâ mitigata poena, et loco Decimationis vicesimatio vel centesimatio Legionis instituta est. Quanto atrocior ille fuit, qui Decimationem sic interpretatus est, ut novem ad supplicium raptis decimum quemque solum vivere permitteret: et Basil. Imp. Graecus, qui cum Bulgatosv icisset, 15000. captivorum oculos eruit: singulis saltem centuriis unoculum concedens, qui coeteros domum reducerent, apud Georg. Cedren. in Hist. circa A. C. 1002. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.